monumenta.ch > Plinius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 16
{V} ergo ut maxime MM tantum pondo, cum capta est Roma, anno CCCLXIIII fuere, cum iam capitum liberorum censa essent CLII DLXXIII. in eadem post annos CCCVII, quod ex Capitolinae aedis incendio ceterisque omnibus delubris C. Marius filius Praeneste detulerat, XIIII pondo, quae sub eo titulo in triumpho transtulit Sulla et argenti VI idem ex reliqua omni victoria pridie transtulerat auri pondo XV argenti p. CXV